CLUPEA sive CLYPEA

CLUPEA sive CLYPEA
CLUPEA, sive CLYPEA
civitas Africae propriae, a figuta Clypei dicta. Lucan. l. 4. v. 586.
Inter semirutas magnae Carthagims arces
Dt Clupeam, tenuit stationis litora notae.
Hanc Solinus Graecô nomine. Aspidem vocatam tradit, c. 30. Quod et ipsum non obscure affirmat Sil. Italicus, l. 3. v. 244.
In Clypei speriem curvatis turribus Aspis.
Ptol. vero duas urbes propinquas collocat in Africa, quarum unam Clypeam, alteram Aspidem vocat. Sed solenue id Prolemaeo, ubi eiusdem urbis aut loci duo nomina occurrunt, Graecum pariter et Latinum, duo inde loca diversa condere. Clupeum autem videtur uccatum prius hoc oppidum, quod Graece est Α᾿πὶς. Τὰ Κλύπεα Caesari: Clupea quoque Ennio,
Omnibus at Clupea praestat Mustela marina.
Ubi mustela Clupea est, ut hospes Zacynthi. Originem vocis hanc reddit Salmas. Α᾿πὶς aliter κύκλος, inde Κύκλιον et transpositione literarum, Romanis et aboriginibus suis Aeolibus familiari, Κλύκιον, unde Clupeus: ut ex λύκος lupus, ex σηκὸς, sepes, facta est. Vide eum, ad Solin. p. 321.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”